monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.85 > bkeCod.15.155r > bnf7877.30 > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 78, 69
Davidicam ergo armaturam pugnaturi non omittamus, ut sicut ille triumphalem gloriam victo superbo Goliath est adeptus, ita et contra hos expugnatis principibus et potestatibus, puerum David, id est Christum, qui est manu fortis, et visu desiderabilis, in quem etiam desiderant angeli prospicere, gloriam triumphi, tanquam legitime certantes obtineamus. David enim in libro Regum (I Reg. XVII), humilis ac pusillus statura, contra magnum et superbum Goliam dimicavit, reiectis Saul armis, quia nimis gravia erant.